- ASINORUM Ordo
- ASINORUM Ordoin Ecclesia Romana dictus est S. Trinitatis seu Maturinorum, quod, cum iter agerent, asinis tantum vehi illis liceret, non equis, ut habet Albericus, et ex eo Magdum Chranicon Belgic. A. C. 1199. Vetus Chron. Tom. 2. Spicilegii: Anno Domini 1198. Pontisicatus Innocenti III. an. 1. coepit et institutus est Ordo S. Trintatis, quem solebant appellare Ordinem Asinorum, eo quod asinos equitabant, non equos. Eorundem Regula, quae habetur Epistolarum Innocentii III. l. 1. Equos non ascendant, nec etiam habeant: sed asinos tantum liceat ascendere datos vel accommodatos, vel de propriis nutrituris susceptos. Quod tamen postea immutatum in Regula iis tradita, a Clemente Papa A. C. 1267. c. 2. iisque conceslum, ut equis utantur, dumnimis notabiles non exsistant. Computum Hospitii Regis A. C. 1330. appellat eos les Freres des Asnes, Fratres Astnorum, apud Cat. du Fresne in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.